- EXCITATUS Color
- EXCITATUS Coloridem cum vegeto, vivido, claro, acuto, quem Graeci ὀξὺν vocant, et astricto, presso, nigricanti, saturo, κατακορεῖ, oppoitur: qui tamen colores, licet in gradu colorum invicem opponantur, in eodem tamen simul possunt esse, sed diverso respectu. Tyria enim purpura nigrior, et, adstrictior adspicientibus appatebat; suspicientibus autem excitatissimum nitorem ac lumen affulgebat. At excitatus et dilutus, ut nec adstrictus, et dilutus, simul esse nequeunt, nec in uno morari: unde conchylium neutrum horum habebant. Imo et Latini pressum saturumque de clarissimis, et excitatissimis coloribus nonnumquam usurparunt, intensissimum quemqueve in sua specie colorem, et qui diluto pallidoqueve maxime contrarius esset, ita vocantes, vide Salmas. ad Tertull. de Pallio c. 3. ubi etiam antiquos pressiores, et fusciores purpuras magis probasse; at recentioribus claras, et excitatas potius placuisse addit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.